Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 2.17.1 Cic. Fam. 2.17.4 (English) >>Cic. Fam. 2.17.7

2.17.2 de rationibus referendis non erat incommodum te nullas referre, quam tibi scribis a Bibulo fieri potestatem; sed id vix mihi videris per legem Iuliam facere posse, quam Bibulus certa quadam ratione non servat, tibi magno opere servandam censeo.

2.17.3 quod scribis Apamea praesidium deduci non oportuisse, videbam item ceteros existimare molesteque ferebam de ea re minus commodos sermones malevolorum fuisse. Parthi transierint necne praeter te video dubitare neminem. itaque omnia praesidia, quae magna et firma paraveram, commotus hominum non dubio sermone dimisi.

2.17.4 rationes mei quaestoris nec verum fuit me tibi mittere, nec tamen erant confectae; eas nos Apameae deponere cogitabamus. de praeda mea praeter quaestores urbanos, id est populum Romanum, terruncium nec attigit nec tacturus est quisquam. Laudiceae me praedes accepturum arbitror omnis pecuniae publicae, ut et mihi et populo cautum sit sine vecturae periculo. quod scribis ad me de drachmum ccciↃↃↃ, nihil est quod in isto genere cuiquam possim commodare; omnis enim pecunia ita tractatur, ut praeda a praefectis, quae autem mihi attributa est, a quaestore curetur.

2.17.5 quod quaeris, quid existimem de legionibus quae decretae sunt in Syriam, antea dubitabam venturaene essent; nunc mihi non est dubium quin, si antea auditum erit otium esse in Syria, venturae non sint; Marium quidem successorem tarde video esse venturum, propterea quod senatus ita decrevit, ut cum legionibus iret.

2.17.6 uni epistulae respondi; venio ad alteram.

Petis a me, ut Bibulo te quam diligentissime commendem. in quo mihi voluntas non dest, sed locus esse videtur tecum expostulandi. solus enim tu ex omnibus, qui cum Bibulo sunt, certiorem me numquam fecisti, quam valde Bibuli voluntas a me sine causa abhorreret. permulti enim ad me detulerunt, quom magnus Antiochiae metus esset et magna spes in me atque in exercitu meo, solitum dicere quidvis se perpeti malle quam videri eguisse auxilio meo; quod ego officio quaestorio te adductum reticere de praetore tuo non moleste ferebam, quamquam, quem ad modum tractarere, audiebam. ille autem, cum ad Thermum de Parthico bello scriberet, ad me litteram numquam misit, ad quem intellegebat eius belli periculum pertinere; tantum de auguratu fili sui scripsit ad me; in quo ego misericordia commotus, et quod semper amicissimus Bibulo fui, dedi operam ut ei quam humanissime scriberem.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 2.17.1 Cic. Fam. 2.17.4 (English) >>Cic. Fam. 2.17.7

Powered by PhiloLogic